marco Invité
|
Posté le Mer 8 septembre 2010, 08:07 Objet : texte à traduire svp |
|
|
Ubi isturm invenias qui honorem
Hac ita persuasione reducti intra moenia bellatores obseratis undique portarum aditibus, ropugnaculis insistebant et pinnis, congesta undique saxa telaque habentes in promptu, ut si quis se proripuisset interius.
Alios autem dicere aiunt multo etiam inhumanius (quem locum breviter paulo ante perstrinxi) praesidii adiumentique causa, non benevolentiae neque caritatis, amicitias esse expetendas; itaque, ut quisque minimum firmitatis haberet minimumque virium, ita amicitias appetere maxime; ex eo fieri ut mulierculae magis amicitiarum praesidia quaerant quam viri et inopes quam opulenti et calamitosi quam ii qui putentur beati.
Itaque verae amicitiae difficillime reperiuntur in iis qui in honoribus reque publica versantur; ubi enim istum invenias qui honorem amici anteponat suo? Quid? Haec ut omittam, quam graves, quam difficiles plerisque videntur calamitatum societates! Ad quas non est facile inventu qui descendant. Quamquam Ennius recte.
Sed ut tum ad senem senex de senectute, sic hoc libro ad amicum amicissimus scripsi de amicitia. Tum est Cato locutus, erat nemo fere senior temporibus illis, nemo prudentior; nunc Laelius et sapiens (sic enim est habitus) et amicitiae gloria excellens de amicitia loquetur. Tu velim a me animum parumper avertas, Laelium loqui ipsum putes. C. Fannius et Q. Mucius ad
socerum veniunt post mortem Africani; ab his sermo oritur, respondet Laelius, cuius tota disputatio est de amicitia, quam legens te ipse cognosces.
Quid enim tam absurdum quam delectari multis inanimis rebus, ut honore, ut gloria, ut aedificio, ut vestitu cultuque corporis, animante virtute praedito, eo qui vel amare vel, ut ita dicam, redamare possit, non admodum delectari? Nihil est enim remuneratione benevolentiae, nihil vicissitudine studiorum officiorumque iucundius. |
|
Anne345 Modérateur
Inscrit le 27 aoû 2007 Messages : 1916
|
Posté le Mer 8 septembre 2010, 08:41 Objet : |
|
|
Si c'est un devoir, il faut proposer son travail personnel ou poser des question précises.
Mais je doute que ce soit un devoir. Le titre est incomplet. Il s'agit de phrases extraites de De amicitia de Cicéron, mais dans un désordre total. La 2ème phrase est, elle, tirée de l'Histoire romaine d'Ammien-Marcellin. Ce texte est fréquemment utilisé comme texte de remplissage par les éditeurs de blog.
Quel intérêt de traduire cela ? |
|