Sarah89 HadEpte
Inscrit le 22 juil 2012 Messages : 1915 Localisation : Belgique
|
Posté le Lun 6 mai 2013, 03:23 Objet : Alia faubula |
|
|
Comme Bill a aimé la première... En voilà une deuxième.
Haec fabula, sicut et prima quam vobis paulo ante narravi de puella quae tribus volebat nubere, primum ex Hispanico sermone in Gallicum mihi transferenda fuit, dein eam et in Latinum transferre constitui, ut et Latine exercerem et aliquid eo faciendo delectationis caperem. Quod autem, ut iam feci in prima transferanda fabula, non ad verbum stricte sed aliqua libertate faciam.
PIRVS ANICVLAE PAVPERTATIS
Erat quondam anicula pauper senectissimaque iam aetate nomine Paupertas, quae extra vicum casulam ad silvam inhabitabat, nihil habens praeter culcitam in qua dormiret, mensulam ad quam ederet, sellam super quam sederet et corbem in quam pira colligeret quae quotannis pirus quae iuxta casulae ianuam erat ferebat optima. Quibus vendendis et elemosynis petendis anicula Paupertas totum annum victitabat. Quotannis tamen cum venisset tempus quo pira maturescebant, pueri e vico veniebant et furabantur ea, ita ut vix pauca ipsi aniculae relinquerentur. Nam cum ei saepe eundum esset in vicum ut ibi mendicaret, ita furabantur absente ea vel etiam praesente, non enim timebant, quia propter nimiam senectutem, quamquam conabatur, eos fugientes deprehendere non poterat. Ceterum Paupertas habebat et filiam, at illa non iam cum ea vivebat, neque ubi esset sciebat.
Quadam autem hiberna nocte cum omnia nix abundans operiret et esset acerbum frigus, ad casulam aniculae Paupertatis advenit pauper viator arduo itinere defessus et frigidus, petens ut in noctem sibi hospitium praeberet. Statim illa eum introduxit cenamque, sorbitionem cum pane, participavit cum eo. Deinde cum viator tam defessus frigoreque usque in medullas infuso ne recalescere quidem posse videretur, miserita ei culcitam suam praebuit, ipsa cubans in terra. Postridie bene mane cum viator gratias egisset seque abiturum dixisset, rettulit anicula "Paulo expecta, quaeso, iamiam in vicum ibo ut panem quem quidam heri se promisit mihi hodie daturum accipiam partemque tibi dem ne iter nullo sumpto cibo resumas." Negavit ille dicens se bene videre non multum ipsam habere quod ederet, id eam sibimet reservare debere nec quid ipse esurus esset nimis curare, fore ut in itinere inveniret quod ederet. Cum illa instaret ut acciperet, homo denique fassus est se vero esse sanctum de caelo missum a deo in saeclum ut indagaret misericordia bonitasque hominum qualis esset, cum autem ipsa tantae erga se benignitatis fuisset, si quid esset quod cuperet sibique dixisset, id si esset suae potestatis - nam exempli gratia non posset eam divitem reddere - se ait esse effecturum. Tum illa recordans sollicitudinem suam de piro et furantibus pueris "ut", inquit, "quisquis pirum meam ad capienda pira ascenderit vel tetigerit, non possit de ea descendere neve se solvere nisi permissu meo." "Bene, tibi concedo, ita erit", sanctus dixit.
Insequenti anno cum pira maturescere coepissent, quadam die absente Paupertate elemosynam in vico petente, venerunt tres pueri qui pirum ascenderunt et super ramos sedentes ibidem aliquot pira comederunt, aliquot aliis sinus impleverunt. At ut descendere voluerunt, viderunt se non posse de ramis se solvere; quamvis conarentur, niterentur, omnino non poterant; erant tanquam vincti arbori. Vesperi anicula cum e vico reveniens illos in piro vidisset, longo sumpto fusti nates eis longe verberavit eosque pira quae in sinus suos collegerant sibi reddere coegit antequam descendere sivit. Qui tum celerius quam unquam in vita se pedibus domum dederunt. Cuius rei fama mox diffusa, nemo de piro aniculae Paupertatis pira captum venire postea ausus est.
Nunc cum omnia pira sibi servata vendere posset, Paupertas melius tranquillioreque animo vivebat. Aliquot anni ita intermissi sunt et anicula nonagesimum aetatis annum excessit. Et ecce quadam die vesperi ad ianuam eius advenit quidam qui et vir et mulier videbatur, amplo pallio nigro vestitus et magnam falcem humero gerens, qui dixit "Ecce tempus est, Paupertas." Illa statim agnovit Mortem. "Quid?" exclamavit, "Cum aliqua tranquilitate, cum vita tandem frui incipiam, nunc tecum veniam tu vis? Sed, pace tua dixerim, ego mori nolo." Sed quamvis etiam atque etiam argumentaretur, nihil proficiebat, Mortis consilium mutari non poterat, ita ut denique dixerit "Bene, cedo, tecum veniam. Modo, quaeso, si velis, dum me paro, carpe mihi quattuor illa pira quae in summa piro remanent, quod ea in iter velim." Adnuit Mors et pirum ascendit piraque carpsit. Quo facto cum descendere vellet nullo modo potuit. Tum Paupertas illi de fenestra clamavit "Ego hic manebo et tu istic manebis, quia mori nolo."
Alii aliquot anni intermissi sunt ita, vitam agere tranquille pergente Paupertate Morte suae piro vincta. Et per orbem sentiri coepit Mortis absentia, quippe iam moriebatur nemo. Senes magis magisque senescebant nec moriebantur. Moriebantur neque aegri nec vulnerati. Ne in bellis quidem moriebantur homines. Qui desperati sibi manus afferebant tantum proficiebant ut se graviter vulnerarent. Erant permulti qui a medicis peterent ut se occiderent magnoque opere medici nitebantur invenire rationem ut morerentur homines, nec fieri poterat, quia Mors erat vincta piro aniculae Paupertatis. Denique medicorum magna lassitudine confectorum factus est magnus conventus ut se inter se consulerent quid faciendum esset et decretum est ut Mortem inquirerent et ubicumque esset sciscitarentur ab ipsa quidnam esset quod non iam impleret officium suum et poscerent ut depraesentiarum id resumeret.
Quorum medicorum unus paulo post iter faciens forte advenit ad casulam aniculae Paupertatis. Quem videns Mors de summa piro vocavit "Heus, medice!" Ille suspexit eamque statim agnoscens exclamavit "Hui! Ecce tu tandem, mea amica Mors! (Bene enim eam noverat, nam medico illi multos aegros rapere solita erat) Rogo, scisne quod te per totum orbem omnes inquirunt?" "Non est mea culpa, de hac arbore descendere non possum; anus illa, cum ad eam venissem cumque mori nollet, me dolo fecit hanc pirum ascendere, tum quadam nescioqua magia huic me vinxit. Iuva me, quaeso!" Medicus in vicum recucurrit veluti insanus clamans "Mortem! Mortem! Inveni Mortem!" Omniaque narravit et totum vicum secum ad pirum adduxit, aliquibus cum securibus venientibus ad arborem caedendam. Quibus visis anicula e casula erupit et clamavit "Ne caedatis mihi pirum, nihil ea mihi est carius!" Cui responsum est "Libera Mortem igitur." Tum post breve silentium "Bene", inquit, "istam liberabo una condicione." "Qua condicione?" Mors interrogavit. "Ne venias ad me neve ad filiam meam antequam te ter vocemus." Mors adnuit Paupertasque eam ire sivit.
Tum Mors coepit rursus metere vitas sua magna falce, tantumque ei faciendum erat post tantos annos ut nil haberet otii, nil quietis; laborabat die nocteque nulla intermissione; et fuerunt bella, lues, omnis generis clades; moriebantur centeni, milleni homines, tot moriebantur ut nunquam antea.
Paupertas interim tranquille vivere perrexit in casula sua cum sua culcita, mensula, sella, corbe, piro, pira autumno vendens et elemosynas petens; et adhuc pergit, nam etiamnum est in saeclo, et illa et filia eius Fames erunt semper, quia nequaquam illis in animo est Mortem advocare.
FINIS |
|